Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:

  1. Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.

Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.

UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.

Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in [*](in, added in ς) regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus [*](ibus, added by Scioppius.) uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.

Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.

In Plauti

quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
  1. Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam,
  2. Ut meum tergum tuaé stultitiae súbdas succidaneum?