Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita [*](dictasse. Ita, ω.) haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie , cui nomen fuerat Alco.

Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.

Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant. Item, si quis [*](si quis, ς; 2 quis, ω.; qui, Vogel; quisquis, C. F. W. Müller.) eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur; id verbum significat quasi tu dicas incuriae.

Cuius rei utriusque auctoritates sunt et M. Cato id saepenumero adtestatus est.