Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.

Creditum hoc a plerisque esse [*](esse, Hertz; est,ω.) et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περὶ Ἐνθουσιασμοῦ [*](title added by Hosius.) scriptum inveni.

Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque mederi, refert etiam

Democriti liber, qui Περὶ Λοιμῶν, [*](title added by Hertz.) in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.

Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.