Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hunc equum Gavius Bassus vidisse se [*](se, ς; omitted by PRV. ) Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo.

Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus spadix dicitur.

Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus , de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.

M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα [*]((h)ebdoma, ω.) appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit.

Is namque numerus, inquit, septentriones maiores

minoresque in caelo facit, item vergilias, quas πλειάδας Graeci vocant, facit etiam stellas quas alii erraticas, P. Nigidius errones appellat.

Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, πόλους appellari dicit; sed eos in sphaera, quae κρικωτὴ vocatur, propter brevitatem non inesse. Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret;

nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.

Dies deinde illos quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit.