Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus: nam die duo- [*](duo, ς Hertz;omitted by ω..) detricesimo luna, inquit, ex quo vestigio profecta est, eodem redit, auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animadverti debere dicit quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes per quos progressus est numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot [*](quod, ω..) dies sunt curriculi lunaris.

Ad homines quoque

nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque ait: Nam cum in uterum, inquit, mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur, coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.

Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest, et quod hi qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita [*](inita, Skutsch; ita, ω.) nascuntur.

Pericula quoque vitae fortunarumque omnium, quae climacteras Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri septenarios.

Praeter hoc, modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes.

Quod esse magis verum arbitramur quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo Historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc, quasi iam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt.

Dentes

quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis.

Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τὴν διὰ τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.