Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.

DIMIDIUM librum legi aut dimidiam fabulam audivi, vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.

Oportet enim, inquit, dicere dimidiatum librum, non dimidium, et dimidiatam fabulam, non dimidiam. Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non dimidiatum sed dimidium, [*](sed dimidium, added by Skutsch.) sextarium fusum dicendum

est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non dimidiatum recepisse dicemus, sed dimidium.

At si , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,dimidiatum eum esse dicere scyphum debeo, non dimidium, argenti autem, quod in eo scypho inest, dimidium meum esse, non dimidiatum ;

disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit,

et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:

  1. Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum,
sicuti pars quae deest ei vaso non dimidiata dicenda est, sed dimidia.

Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed explicat, summa haec est: dimidiatum est quasi dismediatum et in partis duas pares divisum,

dimidiatum ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit;

dimidium vero est, non quod ipsum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.

Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.

Itaque Lucilius eadem secutus:

  1. Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus,
et alio loco:
  1. Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat,
  2. Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.

Iam in vicesimo manifestius dimidiam horam dicere studiose fugit, sed pro dimidia dimidium ponit in hisce versibus:

  1. Tempestate sua atque eodem uno tempore, et horae
  2. Dimidio et tribus confectis dumtaxat—eandem
  3. Ad quartam.
Nam cum obvium proximumque esset dicere:

dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.

Per quod satis apparet ne horam quidem dimidiam recte dici, sed vel dimidiatam horam vel dimidiam partem horae.

Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, non aurum ;

item in Aulularia dimidium obsoni, non dimidiatum obsonium, in hoc versu:

  1. Ei ádeo obsoni hic [*](hinc, codd. Plauti.) iússit dimidiúm dari;
in autem dimidiatum diem,

non dimidium in versu:

  1. Diés quidem iam ad úmbilicum dímidiatus mórtuust.

M. etiam Cato in libro quem De Agricultura conscripsit: Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato.

Dimidiatum, inquit, digitum, non dimidium. Nam digiti quidem dimidium, digitum autem ipsum dimidiatum dici oportet.

Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.