Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Neque quisquam omnium qui probe locuti sunt his verbis sequius quam dixi usus est.

Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.

cognito repente insperato gaudio expirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula.

Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est.

De Rodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem.

Eos omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi eum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis saviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit.

Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non verus fuit, utque [*](utque, Petschenig; atque, MSS.) is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit, anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.

Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς.

ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos.

Idque Plautum,

veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:

  1. tum ílla, quam comprésserat,
  2. Decumó post mense exácto hic peperit fíliam.
Hoc idem tradit etiam Menander,

poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:

  1. Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας.
4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus sunt:
  1. sóletne mulier décimo mense párere?—
  2. Pol nonó quoque
  3. étíam septimo átque octavo.

rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.

Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.

Sed huius de mense octavo dissensionis

causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς, ex quo libro verba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα.

Id tam obscure atque praecise et [*](et, added by Otho.) tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his [*](his, added by Hertz.) enarravit: Ἔστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.

Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.

Nam Parca, inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestivi tempore.

Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis: Tria, inquit, nomina Parcarum sunt: Nona, Decuma, Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex Ὀδυσσείᾳ:

  1. Quandó diés advéniet quém profáta Mórta est?
Sed homo minime malus Caesellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.

Praeterea ego de partu humano, praeterquam scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.

Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense, Ἀριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.

Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.