Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

dissectum esse antiquitus neminem equidem legi neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast.

An putas, Favorine, si non illa etiam ex Duodecim Tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplinast.

Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero [*](saepe numero, Knapp.) istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est; novum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, vide:

  1. at tu dictis, Albane, maneres.

Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius, omnibus qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante, disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.