Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, [*](adiudicatus, Skutsch.) secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt.

Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.

Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad

eam umquam perveniretur.

Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt,