Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, aequilibrium.

Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse

homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis praestari posset, casus ictus non posset.

Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.

Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, quae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.

Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, [*](existinmas, Huschske; ex his (iis, ΝΟΧ), ω.) nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.

Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.