Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est. Nam morbus in lege ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiae demonstratur, non periculum vitae ostenditur. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habenten, legum istarum scriptores alio in loco, non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Iumentum quoque non id solum significat quod nunc dicitur, sed vectabulum etiam quod a iunctis pecoribus trahebatur; veteres [*](veteres enim, ς.) nostri iumentum. a iungendo dixerunt.

Arcera autem vocabatur plaustrum [*](plaltstrum rusticum, Hertz from Nonius.) tectum undique et munitum, quasi area

quaedam magna, vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.

Quaenam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus; sed enim insubide. [*](insubide, Heraeus; ipsum vide, ω; ipse, Boot; vide quod, ς.)

Iniurias factas quinque et viginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est.

Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.