Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.

Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, [*](videntur, Skutsch; videantur, ω..) prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.

Set enim [*](Set enim, Hertz; etenim, ω.) si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.

Libitum et Menandri quoque legere, a quo istam comoediam verterat.

Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio , di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius

visus est! Diomedis hercle arma [*](arma, ς Vulg.; amerca, ω; munera, Lion.) et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.

Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.

Menander sic:

  1. Ἐπʼ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ καλή
  2. Μέλλει καθευδῄσειν. Κατείργασται μέγα
  3. Καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας
  4. Ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο,
  5. Ἵνʼ ἀποβλέπωσι πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης
  6. Πρόσωπον ᾖ τʼ εὔγνωστος οὖσʼ ἐμὴ γυνή
  7. Δέσποινα. Καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο,
  8. Ὄνος ἐν πιθήκοις, τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον
  9. Ἔστιν. Σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τήν
  10. Πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. Οἴμοι Κροωβύλην
  11. Λαβεῖν ἔμʼ, ἑκκαίδεκα τάλαντα προῖκα καί
  12. [*](προῖκα καί,Allison.)
  13. Τὴν ῥῖνʼ ἔχουσαν πηχέως· εἶτʼ ἐστὶ τό
  14. Φρύαγμά πως ὑπόστατον; μὰ τὸν Δια
  15. Τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς.
  16. Παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου
  17. †Τάχιον ἀπαγέσθω δέτις ἄρʼ ἀντεεσαγάγοι.

Caecilius autem sic:

  1. Is démum miser est, qui aérumnam suám néscit Occultáre.
  2. Foris:[*](foris, Ribbeek.) íta me uxor forma ét factís facit, sí taceam, tamen íudicium.
  3. Quae nísi dotem, ómnia quaé nolis habet; quí sapiet, de mé discet,
  4. Qui quási ad hostis captús liber servío salva urbe atque árce.
  5. Quaen[*](quaen, Ribbeck; quae, ω..) míhi quidquid placet éo privatum id me servatam velim?
  6. Dum ego éius mortem inhio, égomet vivo mórtuus inter vivos.
  7. Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit;
  8. Íta plorando, orándo, instando atque óbiurgando me óbtudit
  9. Eam utí venderém; nunc credo ínter suás
  10. Aequális et cognátas sermoném serit:
  11. Quís vestrarúm fuit íntegra aetátula,
  12. Quae hóc idem a viro
  13. Ímpetrarit suo, quód ego anus modo
  14. Efféci, paelice út meum privarém virum?
  15. Haéc erunt concília hodie, dífferor sermóne miser.

Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem,