Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cur autem in hoc uno verbo re particula huius sententiae vim habeat, equidem [*](et quidem, ω.) adhuc quaero.

Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;

quamquam ipsum scire de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Naevius in Triphallo ita scripsit:

  1. Sive [*](sive, Skutsch; si umquam, MSS.) únquam quicquam filium rescívero,
  2. Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum,
  3. Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas.

Claudius Quadrigarius in primo Annali: Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.

Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes propinquis capillo passo in viam provolarunt.

M. Cato in quarto :Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: mittam te, si vis, cum equitibus. Sero est, inquit magister equitum, iam rescivere.

Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in De Re Rustica dixerit.

VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci:

Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. [*](piscinae leporaria, Varro; omitted by ω.) Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli [*](soliti, Varro.) lepores sint, sed omnia saepta adficta [*](adficta, Varro; aedificia, ω.. ) villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.

Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.

Vivaria autem quae nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum.

Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, roboraria, aliquot Romae viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, esse a roboreis, quibus saepta essent; quod genus vidimus in Italia locis plerisque.

Verba ex oration

eius Contra Claudium Asellum quinta sunt: Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam [*](grumaim, Madvig; locorum mu (P omits mu), ω.) statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per atque piscinam, aliis per .

Lacus vero aut stagna quae [*](quae, supplied in ω.) piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.

Apiaria quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme qui incorrupte locuti sunt aut scripsisse memini aut dixisse.

M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: Μελις- σῶνας, inquit, ita facere oportet, quae quidam mellaria appellant. Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.

Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque ratione et origine.

AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.

Nox fuit et clemens

mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.

Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτης et quaenam maior [*](non occidant, added by Carrio.) et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant [*](astra, added by Hosits.) astra, [*](maior ἄρκτος, ς.) scite ista omnia ac perite disserebant.