Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.

Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium , hoc quoque eius quasi

erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit quem tibi longaevo. Longaevo [*](longaevo, added by Carrio.) inquit, non seni significat, hoc enim [*](significato (-tio, P) enim, ω.) est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.

Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.

Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.

esse quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.

OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.

Verba Ciceronis haec sunt: Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insanu. producta, immanis[*](immanis, L. Müller; inhumanus, ω.) brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque conposuit, consuevit, concrepuit,

confecit. Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare. [*](cur? ita se dicent iuvari, Cic.) Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.

Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?

Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.