Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.

In Problematis Aristotelis philosophi ita scriptum est: Διὰ τί οἱ μὲν αἰσχυνόμενοι ἐρυθριῶσιν, οἱ δὲ φοβούμενοι ὠχριῶσιν, παραπλησίων τῶν παθῶν ὄντων; ὅτι τῶν μὲν αἰσχυνομένων διαχεῖται τὸ αἷμα ἐκ τῆς καρδίας εἰς ἅπαντα τὰ μέρη τοῦ σώματος, ὥστε ἐπιπολάζειν· τοῖς δὲ φοβηθεῖσιν συντρέχει εἰς τὴν καρδίαν, ὥστε ἐκλείπειν ἐκ τῶν ἄλλων μερῶν.

Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem

percontatusque essem quid de ratione ista reddita sentiret, Dixit quidem, inquit, probe et vere quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret non dixit.

Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: timor iustae reprehensionis. Ita enim philosophi definiunt: αἰσχύνη ἐστὶν φόβος δικαίου ψόγου.