Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id autem, inquit, in ea levissimum est quod evaporatur; manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque

id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur.

Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod [*](quod, Hertz; qui, ω.) minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.

Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: Διὰ τί τὰ ἀπὸ χιόνος καὶ κρυστάλλων ὕδατα φαὐλά ἐστιν; ὅτι παντὸς ὕδατος πηγνυμένου τὸ λεπτότατον καὶ κουφότατον ἐξατμίζει. σημεῖον δέ, ὅτι ἔλαττον γίνεται ἢ πρότερον, ὅταν τακῇ παγέν. ἀπεληλυθότος οὖν τοῦ ὑγιεινοτάτου, ἀνάγκη ἀεί, τὸ καταλειμόμενον χεῖρον εἶναι.

Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo viro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium nivi indixi, alii indutias cum ea varie factitabant.