Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem;

concursus est populi factus; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim [*](id enim, Cic.) expectant aures, ut verbis conligetur sententia; item orationem ipsam quae ad populum diceretur.

Exempla [*](exempla illa suggested by Hosius.) in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;

id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil

profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.