Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne,

si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?

Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium [*](civium, Otho; Quiritium, Skutsch; omnium deleted by Vassis.) et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare:

locum suggestumque unde verba fierent,