Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
De notis litterarum quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; [*](petita, Skutsch, comparing lemmata of i. 3; 7; 11.) et quid σκυτάλη sit Laconica.
LIBRI sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui rebus eius absentis
curabant.In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex his litteris confici nulla possunt.
Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur;
quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hanc scribendi latebram parabant.
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura. [*](scriptura, Hertz; scriptarum, ω.)
Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae [*](hostibus exceptae, ς.) forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.
Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter;
unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure [*](cura, Madvig; loro, Goettling.) atque cum signo habebant.
Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras
versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant;id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;
propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat;
sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a [*](added by Madvig.) capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.
Hoc genus epistulae Lacedaemonii σκυτάλην appellant.
Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum, virum indidem quempiam inlustrem—sive ille Hasdrubal sive quis alius est non retineo—epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse:
pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, [*](cepisse, Kronenberg, comparing xix. 12. 9; but see Hor. Serm. i. 4. 14–15.) litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata.
Histiaeus nomine fuit, loco natus in terra Asia non ignobili.