Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Asiam tunc tenebat

imperio rex Darius.

Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtivo scripto volebat.

Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.

His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea quoad capillus adolesceret domo continuit.

Ubi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et Cum ad eum, inquit,

veneris, mandasse me dicito ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat.

Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini adfert.

Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum fecit. Ita litterae perlatae sunt.

Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. [*](indiiudicata, δ; iudicata, Hertz.)

FAVORINUM philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam aestu anni concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere:

Amici, inquit, familiaresque P. Vergilii, in his quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se versus more atque ritu ursino.

Namque

ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.

Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res, inquit, indicium facit.

Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum,

omni poeticae venustatis laude florent; sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.

Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.

In his autem, inquit, quae videntur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.

Atque uti vosmet ipsos, inquit, eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam:

  1. Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται
  2. Ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντιμυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντιῥόον καπνοῦ
  3. Αἴθωνʼ· ἀλλʼ ἐν ὄρφναισιν πέτρας
  4. [*](πέτραςomitted byω.)
  5. Φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει πόντουπλάκα σὺν πατάγῳ.
  6. Κεῖνο δʼ Ἀφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν
  7. Δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.

Audite nunc, inquit, Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim, quam fecisse:

  1. Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens
  2. Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis
  3. Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
  4. Turbine fumantem piceo et candente favilla,
  5. Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
  6. Interdum scopulos avulsaque viscera montis
  7. Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras
  8. Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.

Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;