Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit. In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere. Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.

Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat. Adprime crebrius est, cumprime rarius traductumque ex eo est, quod cumprimis dicebant pro quod est inprimis.

sibi, inquit, divitias opus esse. Nos divitiis dicimus. Sed vitium hoc orationis nullum est ac ne id quidem est quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est et veteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit divitiis opus esse quam divitias, nisi qui grammaticorum nova instituta ut τεμένων ἱερά observant.

Nam hac,[*](hac suggested by Hosius; haec, ω.) inquit, maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare. Inusitate diurnare dixit pro diu vivere, sed ex ea figuratione est, qua dicimus perennare. Cum iis, inquit, consermonabatur.

Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius, [*](tritius, Hosius; rectius, ω; crebrius, a; lectius, Dziatzko.) sed corruptius est.

Sese, inquit, ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse. Ne id quoque dixit pro ne id quidem, infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.

Tanta, inquit, sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus. Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo,