Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit: Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.

Cum tantus, inquit, arrabo penes Samnites populi Romani esset. Arrabonem dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.

Miserrimas, inquit, vitas exegerunt, et: hic nimiis in otiis, inquit, consumptus est. Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.

Cominius, inquit, qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit. Verba Cominium dedisse Gallis dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem [*](aut descendentem, ς; not in the MSS.) viderant. Sed verba dedit haut secus posuit quam si tu dicas latuit atque obrepsit.

Convalles, inquit, et arboreta magna erant.

Arboreta ignobilius verbum, arbusta celebratius.

Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere. Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.

Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.