Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.

Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Ἀξίωμα igitur, sive id proloquium dicere placet, est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam delevit; Milo caedis damnatus est;

neque bonum est voluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo

ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.

Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: si Plato ambulat, Plato movetur; si dies est, sol super terras est.

Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est : P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.

In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addidero et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.

Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. Id est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.