Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.

Verba ex eo mimo adposui:

  1. Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.

Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.

CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάς.

Tum, quia in primo

περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.

Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.

Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his verbis definitum: [*](definitum added by Skutsch.) λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφʼ αὑτῷ. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.