Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.

Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: Oves, inquit, bidentes dictae, quod duos tantum dentes habeant.

Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.

Tum ille permotus mili et inritatus: Quaere, inquit, ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.

Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.

P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;

sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.

Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.