Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba illius ipsa posui: Quae bidens est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate

in maiorem transcendisse. Haec Hygini opinio an vera sit, non argui [*](argui, an addition suggested by Hosius; argumentis iudicari, Hertz (see crit. note 2).) argumentis, sed oculis videri [*](videri, Q; iudicari, ω.) potest.

Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.

LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.

Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, [*](inscripsit, Nonius ii, p. 141. 2 (p. 205 Linds.); scripsit, ω.)

manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:

  1. manuari (inquit) pudorem perdidisti,
multaque alia huiuscemodi novat.

Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:

  1. Tóllet bona fide vos Orcus in catómum.

Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et:

  1. coicior (inquit) in fullónicam,
et:
  1. Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia? [*](caldonia, MSS.; Caldonia, Hosius; Calidoniam, Ribbeck.)