Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.

Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: Docesne, inquam, nos, magister, cur bidentes dicantur?

Bidentes, inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.

Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:

  1. Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit,
  2. Bidénti verre,

sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.

Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: Oves, inquit, bidentes dictae, quod duos tantum dentes habeant.

Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.

Tum ille permotus mili et inritatus: Quaere, inquit, ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.

Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.

P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;

sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.

Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.

Verba illius ipsa posui: Quae bidens est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate

in maiorem transcendisse. Haec Hygini opinio an vera sit, non argui [*](argui, an addition suggested by Hosius; argumentis iudicari, Hertz (see crit. note 2).) argumentis, sed oculis videri [*](videri, Q; iudicari, ω.) potest.

Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.

LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.

Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, [*](inscripsit, Nonius ii, p. 141. 2 (p. 205 Linds.); scripsit, ω.)

manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:

  1. manuari (inquit) pudorem perdidisti,
multaque alia huiuscemodi novat.

Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:

  1. Tóllet bona fide vos Orcus in catómum.