Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
THEOPHRASTUS, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.
Agrippas a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocantur Prorsa et Postverta.
QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.
Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.
Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem.
Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera Postverta , Prorsa altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.
Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi
atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.