Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per non queunt.
Quod M. Cato differre dixit properare et festinare; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est.
FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.
Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus
habuit—: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat, inquit, a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.
Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.
Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.
Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.