Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus; et quae eius vocabuli ratio sit.

OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:

  1. Proletarius publicitus scutisque feroque
  2. Ornatur ferro; muros urbemque forumque
  3. Excubiis curant.
Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.

Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,

et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.

Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi [*](civi cui, ω; cui deleted by Schöll.) quis volet vindex esto.

Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere

et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere.