Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.

Sed enim cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et viginti quinque asses et taliones. furtorumque quaestio cum lance et licio evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.

Tum forte quadam Iulium , poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.

Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.

Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia

pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.

Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit;

nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent.