Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,

et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.

Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi [*](civi cui, ω; cui deleted by Schöll.) quis volet vindex esto.

Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere

et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere.

Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.

Sed enim cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et viginti quinque asses et taliones. furtorumque quaestio cum lance et licio evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.