Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam cum ille, inquit, rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias, tum praetor satis ridicule: An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.

Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.

Eius verba haec sunt: Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.

Item infra: Nam ipse Caesar quid est quod [*](est cur, Cic.) in ea [*](ea, omitted by MSS. of Cic.) provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?

Idem Cicero in Oeconomico: Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.