Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace.

IN libro M. Tulli, qui est secundus De Gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem

esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Ηʹ.

Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.

Ita enim scriptum in eo libro est: Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur:

  1. Hic situs est vitae iampridem lumina linquens,
  2. Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense.
  3. Fabitur haec aliquis, mea semper gloria vivet.

Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.