Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Invenimus autem in Nigidiano, verbum ex ab et verbo aestumo dictunque intercise autumo quasi abaestumo, quod significaret totum aestumo, tamquam .

Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.

Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque

significatione sententiae convenit.

Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.

Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri:

  1. Αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν,
et:

  1. Ἄβρομοι, αὐίαχοι.