Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.

Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.

LEGIMUS librum M. Ciceronis qui inscriptus est Orator.

In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec aufugio et aufero composita quidem esse ex praepositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero—

cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea super eadem particula ita scripsit: Haec, [*](quae, Cic.) intuit, praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur.