Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus.

CN. MATIUS, vir eruditus, in suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens. Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:

  1. Iam iam albicascit Phoebus et recentatur
  2. Commune lumen hominibus [*](do mimico, J. Gronor; do cominico, x2; do comico, No. ii, x2.) voluptatis. [*](et voluptatis, ω.)

Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est dulcius reddere, in his versibus:

  1. Quapropter edulcare convenit vitam
  2. Curasque acerbas sensibus gubernare.

Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.

ARISTOTELES, quid syllogismus esset, his versibus definivit: Λόγος, ἐν τεθέντων τινῶν, ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων.

definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.