Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium; atque inibi quaedam eiusdemmodi.

IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.

Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata; curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.

Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.

In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: Is qui non [*](non ut, Q.) universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur quae tribunis plebis ferentibus sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.

Item n eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse, cum ex censu et aetate centuriata, cum ex regionibus et locis, tributa; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata

in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.