Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

M. Cato in quinta Origine: Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.

Consolor quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.

Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant.

Sallustius quoque eodem modo: dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.

Veritum autem, sicut puditum et

pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.