Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:

  1. Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,
et:
  1. cursusque dabit venerata secundos.

Confessi autem aeris, de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: Aeris confessi rebusque iure [*](iure, cf. xx. i. 45; omitted here by ω.) iudicatis XXX. dies iusti sunto. Item ex isdem tabulis id quoque est. Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.

Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.

APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.

Verba ex oratione eius haec sunt: Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.