Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis [*](Latinis deleted by Pighius, comparing Suetonius, De Rhet. 1.) factum est: M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei [*](ut si ei, Suet. De Rhet. 1.) e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.

Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos

dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent, et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.

Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt,

verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.

Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.