Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.

C. GRACCHUS cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit.

Ea verba haec sunt: Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud

principia.

Post deinde haec dicit: Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse.

Atque ibi ex intervallo: Itaque, inquit, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt.