Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.
Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit.
In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo Πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis.
Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est: Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea suculas appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae [*](quae added by Skutsch.) Graece sues Latine dicantur. Sed ὑάδες, inquit, οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.
Haec quidem Tiro in Pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut
stellas hyadas idcirco suculas nominarent, quod ὕες Latine sues dicantur; sed ut quod Graeci ὑπέρ, nos super dicimus, quod illi ὕπτιος, nos supinus, quod illi ὑφορβός, nos subulcus, quod item illi ὕπνος, nos primo sypnus, deinde per y Graecae Latinaeque o [*](o added in ς; litterae cum o littera, Hertz.) litterae cognationem somnus: sic quod ab illis ὑάδες, a nobis primo syades, deinde suculae appellatae.Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui zodiacus dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδας, nos Vergilias vocamus.
Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius.
LABEO ANTISTIUS iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat, eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur.
Sunt adeo libri
post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.Praeterea in libris quos Ad Praetoris Edictum scripsit multa posuit, partim lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est quod in quarto Ad Edictum libro scriptum legimus: Soror, inquit, appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo in qua nata est et in aliam familiam transgreditur.
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμῳ interpretatur: Frater, inquit, est dictus quasi fere alter.
Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
Dicit autem, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a
tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem.Nam multos, inquit, esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, [*](stat, Hertz; constat, MSS.; concio stat, Boot.) sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.
Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.
Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem, inquit, convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus, et: In convivio legi nec [*](nec, Gell. i. 22. 5; non, MSS.) omnia debent, sed [*](et, Gell. i. 22. 5.) ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.
Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: Bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quae melltta non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.
Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.