Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium.

LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat.

Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur accessi et:

Nosti, inquam, magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus, musicam quae sit abscondita, eam esse nulli rei? Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam

dicas mihi.

Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.

Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.

Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.

Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam?