Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi.

Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat.

Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis, revise ad me et librum istum tibi totum legam.

Recte, inquam, sit oculis, magister, tuis;

sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: caninum prandium in hoc loco quem legisti quid significat?

Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo.

Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod

vocant κιρρόν, [*](Viris L.) et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?

Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.