Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.

Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.

Versus ex decimo hi sunt:

  1. Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
  2. Et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit.
Tres illic, tris hic; pensicula utrumque modulareque, reperies suo quidque in loco sonare aptissime.

Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:

  1. Haec finis Priami fatorum,
si mutes haec et hic finis dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:
  1. quem das finem, rex magne, laborum?
Nam si ita dicas: quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.