Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:

  1. Cautibus [*](cautibus, Stowasser; capitibus, ω; vertice, Onions; comptibus, Damsté (cf. Lucr. i. 87).) nutantis pinos rectosque cupressos.
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus

est, rectos dicere cupressos quam rectas. Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo aere fulva dixit, non fulvo, non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior.

Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto: Perangusto, inquit, fretu divisa. Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.

Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.