Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse.

Periculum etiam et venenum et contagium non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias.

Sed honorem quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus,

in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt

quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. Honorem, inquit, peiorem vobis habuit quam [*](quam gratiam, ω; gratiam deleted by Carrio.) mihi;

cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.

Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.

Quod aeditumus verbum Latinum sit.

AEDITIMUS verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus.

Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione,

quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse --- propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.