Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.

P. AFRICANUS superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republican et ea sive qua alia re non amici fuerunt.

Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.

Tum, quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis Optimi Maximi dexteras eorum conducentibus, repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta;

nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.

Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.

Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi voce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim, nondum dimissa

contione, ultro uterque et pari voluntate coniuncti complexique sunt, exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt.

Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.

EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut tempestas, valitudo, facinus, dolus, gratia, industria. Haec