Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in ferme modum: Cum dies, inquit, ita praefinita est, ut iudex intra Kalendas pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum

ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.

Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur intra Kalendas, non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae. Nam tres istae voces intra, citra, ultra, quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur in, cis, uls.

Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur cis Tiberim et uls Tiberim dici coeptum est citra Tiberim et ultra Tiberim; item quod erat in, accedente eadem syllaba, intra factum est.

Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: intra oppidum, ultra oppidum, citra oppidum, ex quibus intra, sicuti dixi, in significat;

nam qui dicit intra oppidum, intra cubiculum, intra ferias, non dicit aliud quam in oppido, in cubiculo, in feriis.

Intra Kalendas igitur non ante Kalendas est, sed in Kalendis; id est, eo ipso die quo Kalendae sunt.

Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est intra Kalendas pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;

nam, si ante id fiat, non intra pronuntiat, sed citra.